LONGINUS

LONGINUS
I.
LONGINUS
Cos. cum Decio, A. U. C. 1239. LONGINUS Patricius Rom. primus Exarchus Ravennensis, a
Iustino Iun. missus, in Italiam, loco Narsetis, A. C. 567. Longobardis, tum sedes in regione hac quaerentibus, se opposuit, ab Imp. postea revocatus. Rosimundae, quae Occiso Alboino, cum adultero Helmigo Ravennam se contulerat, sidem coniugii dedit, si hunc e medio tolleret, quod cum tentaret, ab ipso venenum haurire coacta periit. Praefuit 16. An. Paul. Diac. l. 1. et 2. de gest. Longob. Blond. Hist. l. 8.
II.
LONGINUS
an Centurionis nomen, cui sepulchrum CHRISTI commissum, dein conversi et martyris? ut vult Baron. A. C. 94. An idem cum illo, qui prius CRUCIFIXI latus lanceâ hauserat? Et Baron. quidem, qui in Historia mortis Christi et eius Centurionis, qui dicitur Christum glorificâsse, Lucae, c. 24. v. 47. duos Longinos commemorat, quorum uterque Centurio ille Romanus fuisse dicitur, cuius in Euangeliis fit mentio: alterum eorum reicit, tamquam ex Apocryphis productum. Sed nec de altero Longino apud tot vett. Euangeliorum Interptetes verbum ullum: uti et apud alios Scriptores altum de eo silentium. In Tragoedia Christus patiens, conversi Centurionis fit expressa mentio: sed nullus ibi Longinus memoratur; ἀπὸ τῆς λόγχης, i. e. a lancea, ita dictus. Exstat quidem nomen in Martyrologiis Graecis ac Romanis, sed nec haec, testimonia satis congruunt. Nam Graeca in die 16. Octobris nomen hoc referunt, Romana 15. Martii, et cui notum, quando primum illo nomine facta sint Martyrologia auctiora? Fieri potest, cum Ecclesiastica Historia non unius faciat Longini mentionem, qui martyrium pro Christo subierit, inprimis eius, qui Diocletiani Principatu miles fuit et martyr: ut vel hic vel alius quis sacro Catalogo fuerit adscriptus; qui postea in commentitium istum Longinum abierit. Non ignorant Eruditi, in Manuali, quod exstat inter Augustini opera, Longinum istum Centurionem nominari; verum iam olim recte monuit Erasmus, eum librum Augustini non esse. Metaphrastae, qui vitam et res gestas Longini eius scripsit, iidem tantum tribuunt, quantum ei debetur, qui diligentiâ quidem summâ sed iudicio nullo in ea collectione sit versatus; neque aliter Baron. Variis in locis iudicat. Namque ut alia eius loca non proferantur, in quibus Metaphrasten, ut anilium fabularum hamaxatium, severe castigat; hac ipsa in Historia sibi ipse non fidit: ac licet hîc et n. 191. ut aurorem locupletem rerum Longini illum laudet, in Anno tamen 38. quasi ductus paenitentiâ sic de illo scribit: Si fidem adhibendam putamus Actis Longini Centurionis a Metaphrasse recitatis. Unde apparet, ipsum, cum illa scribebat, iis Actis parum omnino fidei tribuisse, et merito. Nam unde illa prodiêrunt, nisi e libtis Apocryphis? atque alterum Longinum respuit Baron. eam ob causam. Et, ut falsitatis apertae non arguatur Metaphrastes, altem apud Antiquitatis intelligentes in suspicionem aliquam fidem eius vocant non pauca, e quibus unum hoc instituto sufficiat, quod in his Actis legimus, Centurionem, hunc, cum veste et cingulo dignitatis, ipsam quoque exuisse militiam. At, aetate Aug. insigne militiae, aut Centurionatûs fuisse aliquam vestem nullibi legimus: nisi fortasse de sago intelligat. Cingulum quoque notum commune omnium fuisse, qui castra sequebantur: sed cingulum dignitatis, in Scriptoribus Sec. Augustaei non invenitur; neque insigne Centurionatûs illorum temporum aliud occurri, prater vitem etc. Quare commentum id Gelasii Papae temporibus recentius iudicat Calaub. utpote in cuius decreto nulla horum Actorum mentio. Hand multo aliter de Metaphraste pronuntiat Card. Bellatminus. l. de Scriptor. Eccl. Vide praefat. Casaub. Exercit. ad Ann. Eccl. Baron. XVI. n. 131. et 191. ipsumque Card. Baron. passim.
III.
LONGINUS
frater Zenonis Imp. ob rapinas et luxum exosus omnibus: a Patritio Pelagio, ne Caesar fieret, ptohibitus. Occisus, iussu Anastasii A. C. 498. Marcellin. in Chron.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Longinus — may refer to:*Gaius Cassius Longinus, usually known as Cassius , one of the assassins of Julius Caesar. *Longinus (Roman governor), a possible Roman governor of Britain ca. 159. *Cassius Longinus (philosopher), a Greek rhetorician and… …   Wikipedia

  • Longīnus — Longīnus, 1) römische Familie der Cassia gens, s.u. Cassius; 2) Flavius, erster Exarch in Italien, 567–584, s. Exarchat; er war der Freier der Rosamunde (s.d.), der früheren Gemahlin des Longobardenkönigs Alboin. 3) Jan, lateinischer Name für… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Longīnus — Longīnus, Johannes, s. Dlugosz …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Longinus — Longīnus, Dionysius Cassius, Philosoph und Rhetor, aus Athen oder Emesa in Syrien, Ratgeber der Königin Zenobia von Palmyra, nach ihrer Besiegung 273 n. Chr. auf Befehl des Kaisers Aurelian enthauptet. Die ihm zugeschriebene wertvolle Schrift… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Longinus [2] — Longīnus, poln. Historiker, s. Długosz (Jan) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Longinus — [län jī′nəs] Dionysius Cassius A.D. 213? 273; Gr. Platonic philosopher & rhetorician …   English World dictionary

  • Longinus — Mosaik des Longinus in einer griechischen Kirche (Chios) …   Deutsch Wikipedia

  • Longinus — Longinean /lon jin ee euhn/, adj. /lon juy neuhs/, n. Dionysius Cassius /kash euhs/, A.D. 213? 273, Greek philosopher and rhetorician. * * * ▪ Greek literary critic also called  Dionysius Longinus  or  Pseudo Longinus  flourished 1st century AD… …   Universalium

  • Longinus — Caius Cassius Longinus  Cette page d’homonymie répertorie les différentes personnes partageant un même nom. Caius Cassius Longinus désigne plusieurs personnalités de la Rome antique : Caius Cassius Longinus, consul en 171 av. J.… …   Wikipédia en Français

  • Longinus, S. (5) — 5S. Longinus, (2. Mai), ein afrikanischer Bischof und Martyrer, erlitt im I. 505 durch den arianischen Vandalenkönig Hunerich den Martyrtod durch Enthauptung. Im Mart. Rom. steht er am 2. Mai mit den hhl. Bischöfen und Martyrern Vindemialis und… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”